ONAGER

ONAGER
I.
ONAGER
Hebr. arod, a voce dicitur, quae Latine reditus, et Pere, a cursu: quem, cum vulgaris asinus sit tarditatis indomitae, describit Oppian. l. 3. Cyneget. v. 182.
Κραιπνὸν, ἀελλοπόδην, κρατερώνυχον, ὀξύτατον θεῖν.
Velocem rapidum, validis ungulis, cursu expeditissimum.
Philosophus certe Histor. l. 6. c. 36. Οἱ ὄνοι ἄγριοι την ταχύτητα διαφέροντες, Asini feri (aliis) celeritate praestant. Xenophon in Cyro min. l. 1. Οἱ μὲν ὄνοι, ἐπεί τις διώκοι, προδραμόντες ἀνειςτήκεισαν. Πολὺ γὰρ τοῦ ἵππου θᾶττον ἕτρεχον καὶ πάλιν, ἐπεὶ πλησίαζοι ὁ ἵππος, ταῦτα ἐποίουν. ὥςτε οὐκ ἦν λαβεῖν, εἰ μὴ διαςτάντες οἱ ἱππεῖς θηρῷεν διαδεχόμενοι τοῖς ἴπποις, Asini quidem (fere in Mesopotamia) cum quis eos insequebatur, postquam praecucurrissent, restitabant. Equum enim cursu facile superabant. Et equ^^o rursus accedente, idem praestabant: Ita ut capi non potuissent, nisi diversi equites venati essent equis (i. e. equitibus aliis) succedentes. Sic apud Aelian. l. 14. c. 10. Asini feri Maurusii dicuntur primô impertu velocissimi, ὡς αὔρας τινὸς ἐμβολὴν εἶναι, ἢ πτερὸν αὐτόχρημα ὄρνιθος, ut venti cuiusdam impetu aut avis alis ferri omnino videantur. Et Leo Africanus l. 9. Barbaricis tantum equis velocitate eos cedere tradit: qui ipsi currentes onagros non assequuntur, nisi postquam exhaustô spiritu in cursu anheli defecerunt. Nam. ut addit Aelian. post primum illum impetum καὶ αὐτοῖς οἱ πόδες ἀπαγορεύουσι, καὶ τὸ πνεῦμα ἐπιλείπει, cito lassantur et pedes ipsis fatiscunt et spiritus deficit. Tum vero illos invitos subsistentes et prae desperatione flentes, Mauritani collo alligatos captivos ducunt, etc. Uti autem celeritate, sic pulchritudine et proceritate Onagri plerumque vulgaribus asinis praestantiores sunt. Martial. l. 13. Epigr. 100.
Pulcher adest onager etc.
Oppian. loc. cit.
—— ——— αἰπὺν ὄναγρον
Ὅςτε πέλει φαιδρὸς δέμας, ἄρκιος, ἐυρὺς ἰδέςθαι,
Ἀργύρεος χροίην ———
——— ——— procerum asinum,
Quique est pulcher corpore, amplus, latus aspectu.
Item,
Ταινίην δὲ μέλαινα μέσην ῥάχιν ἀμφιβέβηκε,
Χιονέης ἑκάτερθε περιχομένη ςτέφανῃσι.
Linea autem nigra mediam dorsi spinam cingit,
Niveis utrinque distincta coronis.
Vide quoque Philostorgium l. 3. c. 11. Colores eorum varii, sed nigris vita longior et forma praestantior, ut habet Damir: saepe tamen ut asini vulgares, leucophaei sunt, teste Leone Africanô. Ruditus nihil peculiare habet. Coeterum gregarium Onager animal est. Plin. l. 8. c. 30. Mares in eo genere singuli feminarum gregibus imperitant. Amm. Marcellin. l. 24. fere in sin. Fumus vel vis quaedam turbinata pulveris apparebat, ut opinari daretur asinorum esse greges agrestium, quoorum multitudo in tractibus illis est innumera. Et Oppianus iterum,
Πολλαῖσιν τ᾿ ἀλόχοισιν ἀγαλλόμενοι κομόωσι,
Θηλότεραι τ᾿ ἕσπονθ᾿ ὅτι τοι πόσις ἡγεμονεύει.
Multisque uxoribus exsultantes superbiunt:
Sequuntur vero saeminae, quocumque vir duxerit,
Unde minime probandi, quibus Psalmo 80. v. 14. μονιὸς ἄγριος est onager. Interim boded, i. e. solitarius, onager ab Osea recte vocatur c. 8. v. 9. qui est eremicola: quod argumontum nemo uberius persequitur Iobô, vel ipsô Dcô potius apud Iobum c. 39. v. 5. Mansuefit tamen hominum industriâ, et iisdem, quibus vulgares, Ministeriis tum addicitur. Anatolius in Hippiatricis c. 14. Ἔνιοι δὲ καλῶς ποιοῦντες καὶ τοὺς ἀγρίους ῾ὄνους᾿ ἡμεροῦσι, καὶ ἔςτιν αὐτῶν παιδοπιΐα καλλίςτη. Quidam pulchre facientes onagros, mansuefaciunt et optima est ex illis seminatio. Plin. l. 8. c. 44. Generantur ex equa et onagris mansuefactis mulae etc. Etiam molas versare doccntur, testibus Talmudicis in Avoda Zara c. 1. fol. 16. ut alia omittam. Quod vero patries libidinis aemulos metuentes, gravidas feminas custodire, et mares quamprimum editi sunt, si dua facultas fuerit, morsu castrare, atque id caventes feminas in secessibus partum occulere, Plin. loc. cit. et Solin. c. 30. scribunt, fabulosum esse videtur. Tamen id persequitur Oppian. Versibus quinquaginta elegantissimis, Cyneget. l. 3. v. 197. e quibus hos solum subiungo, v. 207.
Ἐχ δ᾿ ἔθορεν μεμαὼς παιδὸς γενύεςςι ταμέςθαι
Μήδεα, μὴ μετόπιςθε νέον γε μὲν ἡβήσειεν.
Prosilit et saevô conatur dente pudenda
Perdere, ne virides sic mas adolescat in annos,
Vide plura hanc in rem, apud Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 16. Vesci onagris Veteres consuevisse, addit Salmas. Et quidem ante Maecenates apud Romanos onagri tantum edebantur, non etiam qorum pulli. Primus Maecenas epulas instruxit pullis asinarum, qui tum praeferebantur onagris. Post eum, non in tam magna commendatione esse coeperunt, quam fuerant prius, edebantur tamen adhuc. Lalisionum vero oriente usu (qui sunt onagrorum pulli adhunc lactentes) celerrime id genus defecit et in totum a mensis recessit, uti loquitur Plin. ubi de onagris, apud praefatum Salmas. ad Solin. p. 338. etc. Addam saltem, in ungulis pedumque ictu vim Onagri sitam, ex Amm. Marcellin. l. we. Asini feri, cum venatibus agitantur, ita lapides post terga calcitrando emittunt, ut persorent pectora sequentium aut perfractis ossibus capita ipsa displodant. Unde de onagro. Phile quoque in Iambis.
Φονεὺς γάρ ἐςτι κἂν παρέλθῃ λακτίσας.
Namque is necat, si calcitrans accesserit.
Vide Voss. de Idolol. l. 3. c. 56. et supra aliquid, voce Monoceros, it. Mulae.
II.
ONAGER
prius Scorpio dictus, inter machinas militares, Vegetio memoratur l. 4. v. 22. ubi, inter alia tormentourm genera Balistam, Arietem Scorpoiumque sive Onagrum, in oppugnationibus Urbium adhiberi solitos, recenset e quibus Onager, lapides dirigebat. Forma haec: Dolabantur duo axes querni vel ilicei, curvabanturque mediocriter, ut prominere viderentur in gibas; dein in modum serratoriae machinae connectebantur ex utroque latere patentius perforati, quos inter per cavernas sunes colligabantur robusti, compagem, ne dissiliret, continentes. Ab hac medietate restium ligenus stylus exurgens obliquus et in modum iugalis temonis erectus, ita nervorum modulis implicabatur, ut altius tolli posset et incilinari,summitatique eius unci ferrei copulabantur, e quibus pendebat, stupea vel ferrea funda: cui ligno fulcimentum prosternebatur ingens cilicium paleis con fertum minutis, validis nexibus illiqatum et locatum super congestos sespites vel latertios aggeres. Nam muro saxeo huiusmodi moles impostias disiectabat, quidquid invenisset, subter concussione violentâ, non pondere. Quum igitur ad concertationem ventum fuisset, lapide rotundô fundae impositô, quaterni altrinsecus Iuvenes repagula, quibus incorporati erant funes, explicantes, retrorsum stylum penes uncinum in clinabant: Itaque demum sublimis adstans Magister, claustrum totius operis vincula continens reserabat, malleô forti percussum: Unde absolutus sictu volucri stylus et mollitudine offensus cilicii, saxum contorquebat, quidquid incurrisset, collidens, verba sunt Amm. Marcellini l. 23. c. 4. ubi quoque addit, Tormentum, quod ex eo omnis explicatio torqueretur: Scorpinoem, quoniam aculeum desuper haberet erectum: Onagrum vero a recentioribus hanc machinam vocitatam esse, propterea quod asini feri, quum venatibus agitantur, ita eminus lapides post terga calcitrando emittant, ut insequentium perforent pectora, aut perfractis ossibus capita ipsa displodant. Vinde Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 17. Thom. Godwyn. Antholog. Rom. l. 4. c. 3. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • ONAGER — (Heb. פֶּרֶא, Wild Ass; Job 39:5, also עָרוֹד). Two sub species of the wild ass, the Equus hemionus hemihippus, the Syrian onager, and the Equus hemionus onager, the Arabian onager, existed in the Syrian desert up to the present century. The… …   Encyclopedia of Judaism

  • Onager — On a*ger, n.; pl. L. {Onagri}, E. {Onagers}. [L. onager, onagrus, Gr. ?.] 1. (Rom. Antiq.) A military engine acting like a sling, which threw stones from a bag or wooden bucket, and was operated by machinery. Fairholt. [1913 Webster] 2. (Zo[… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • onager — onáger m DEFINICIJA 1. zool. vrsta divljeg magarca (Equus hermionus onager); živi u zemljama JZ Azije 2. pov. vojn. sprava za bacanje kamenja u starorimskoj vojsci; katapult ETIMOLOGIJA lat. onager ← grč. ónagros ≃ ónos: magarac + ágrios: divlji …   Hrvatski jezični portal

  • onager — (n.) Asiatic wild ass, mid 14c., from L. onager, from Gk. onagros, from onos ass (related to L. asinus, but the ultimate source is unknown) + agrios wild, lit. living in the fields, from agros field (see ACRE (Cf. acre)) …   Etymology dictionary

  • onager — [än′ə jər] n. pl. onagri [än′əgrī΄] or onagers [ME < L < Gr onagros, wild ass < onos, ass + agrios, wild < agros, country, field: see ACRE] 1. a wild ass (Equus hemionus onager) of central Asia 2. a catapult for throwing stones, used… …   English World dictionary

  • Onager — (v. gr.), 1) wilder Esel, Waldesel; 2) Kriegsmaschine, welche Steine, griechisches Feuer etc. in die Städte der Belagerten schleuderte …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Onager — Onager, der wilde Esel, s. Esel; auch ein Wurfgeschütz der Römer (s. Kriegsmaschinen, S. 672) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Onager — Onăger, Tierart, s. Esel …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Onager [2] — Onăger, Wurfmaschine der alten Römer, eine Art der einarmigen Balliste (s.d.) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • onager — ► NOUN ▪ a wild ass of a race native to northern Iran. ORIGIN Greek onagros wild ass …   English terms dictionary

  • Onager — This article is about the horse species. For the weapon, see Onager (siege weapon). Onager Turkmenian Kulan (Equus hemionus kulan) at Korkeasaari Zoo. Conservation s …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”